93
Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.*Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam.
Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.Deus ultionum Dominus. Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. Libere egit. AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores.
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur;
effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc.
Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt.
Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.§Viduam et advenam. CASS. Hos Deus tuetur, etc., usque ad sine patre diabolo et matre concupiscentia.
Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.**Nec intelliget. AUG. Quasi, non attendet ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus, quid agam?
Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.††Intelligite. CASS. Secunda pars; contra blasphemos, etc., usque ad quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. Stulti. Qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Vel ita: Vos insipientes, id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo estis in populo, id est, in numero bonorum. Et vos stulti, id est, improvidi, et si scitis, aliquando sapite.
Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat?
10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?‡‡Qui corripit gentes. AUG. Quotidie pro originali, nonne arguet pro supradictis? Vel, Qui erudit. Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus, etc., usque ad unde Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, Rom. 14., etc.
11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.§§Dominus scit. ID. Tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justæ sunt; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, cur malis parcit. Quoniam vanæ sunt. Talium cogitationes vanæ sunt, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.
12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum:***Beatus homo. CASS. Isti sunt vani, etc., usque ad omnes scient Deum, cœli ut liber plicabuntur. Et de lege tua, etc. AUG. Ex lege disce patientiam, donec fodiatur, non est tuum scire quomodo, et cur fodiatur illi.
13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.†††Donec. etc. AUG. Felicitas malorum fovea est; labor bonorum flagellum patris; felicitas est fovea, quia cum parcit Deus per impunitatem, fit homo elatus, et cum putat se altum, cadit. Fodiatur fovea. Ecce consilium Dei: ideo parcit malis, ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur, et tu jam vis sepelire eum: nimis festinas. Peccatori fovea, etc. Non omni, sed superbo, etc., usque ad age gratias ei a quo habes, nec alium despicias.
14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet,
15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?‡‡‡Quis consurget. CASS. Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio sit justis, et fluctus sæculi, id est, mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior fit liberatio. AUG. Quis consurget, quasi dicat, etc., usque ad sed unde vincam? Nisi quia Dominus. Stabit mecum, etc. CASS. In acie patiens; sed quia ille vincit, qui vim sustinet; perdit, qui ferit.
17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.§§§Nisi quia Dominus. CASS. Vanis persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret.
18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me.*Adjuvabat me. Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te Matth. 26.. AUG. Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.In corde. ID. Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum æternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret.
20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto?Nunquid adhæret. ID. Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quæ his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. Sedes iniquitatis. CASS. Est possessio mundi, cum amore, quæ non hæret Deo, qui suos præcipit hæc fugere. Qui fingis. AUG. Ex hoc intelligo, quod non hæret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est præceptum; sed alter est informis. Dolorem, id est, de dolore vel labore præceptum, etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur.
21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.§Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ. ID. Quare? quia si non periclitareris, non quæreres refugium: pungeris dolore, ut quæras remedium; recedit spes sæculi et venit spes Dei.
23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.]

*93:1 Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam.

93:2 Deus ultionum Dominus. Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. Libere egit. AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores.

93:4 Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc.

§93:6 Viduam et advenam. CASS. Hos Deus tuetur, etc., usque ad sine patre diabolo et matre concupiscentia.

**93:7 Nec intelliget. AUG. Quasi, non attendet ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus, quid agam?

††93:8 Intelligite. CASS. Secunda pars; contra blasphemos, etc., usque ad quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. Stulti. Qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Vel ita: Vos insipientes, id est nescii, intelligite, qui jam bene vivendo estis in populo, id est, in numero bonorum. Et vos stulti, id est, improvidi, et si scitis, aliquando sapite.

‡‡93:10 Qui corripit gentes. AUG. Quotidie pro originali, nonne arguet pro supradictis? Vel, Qui erudit. Propter quam eruditionem misit Filium suum Deus, etc., usque ad unde Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, Rom. 14., etc.

§§93:11 Dominus scit. ID. Tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam justæ sunt; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, cur malis parcit. Quoniam vanæ sunt. Talium cogitationes vanæ sunt, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.

***93:12 Beatus homo. CASS. Isti sunt vani, etc., usque ad omnes scient Deum, cœli ut liber plicabuntur. Et de lege tua, etc. AUG. Ex lege disce patientiam, donec fodiatur, non est tuum scire quomodo, et cur fodiatur illi.

†††93:13 Donec. etc. AUG. Felicitas malorum fovea est; labor bonorum flagellum patris; felicitas est fovea, quia cum parcit Deus per impunitatem, fit homo elatus, et cum putat se altum, cadit. Fodiatur fovea. Ecce consilium Dei: ideo parcit malis, ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur, et tu jam vis sepelire eum: nimis festinas. Peccatori fovea, etc. Non omni, sed superbo, etc., usque ad age gratias ei a quo habes, nec alium despicias.

‡‡‡93:16 Quis consurget. CASS. Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio sit justis, et fluctus sæculi, id est, mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior fit liberatio. AUG. Quis consurget, quasi dicat, etc., usque ad sed unde vincam? Nisi quia Dominus. Stabit mecum, etc. CASS. In acie patiens; sed quia ille vincit, qui vim sustinet; perdit, qui ferit.

§§§93:17 Nisi quia Dominus. CASS. Vanis persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret.

*93:18 Adjuvabat me. Sicut Petrum liberavit Dominus super aquam ambulantem, ne mergeretur, qui Domino dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te Matth. 26.. AUG. Ut Christus sua potestate, etc., usque ad unde subdit, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.

93:19 In corde. ID. Salubres cogitationes significat, ut scilicet cum æternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret.

93:20 Nunquid adhæret. ID. Nemo iniquus sedet tecum; et cum nihil his tecum, ad quid ergo fiunt? ut de eis pungas, et puncti ad te clament, et demum hi pereant; quæ his tribus versibus subsequentibus ostenduntur. Sedes iniquitatis. CASS. Est possessio mundi, cum amore, quæ non hæret Deo, qui suos præcipit hæc fugere. Qui fingis. AUG. Ex hoc intelligo, quod non hæret tibi iniquus, etc., usque ad et ille dolor est præceptum; sed alter est informis. Dolorem, id est, de dolore vel labore præceptum, etc., usque ad et tunc surgit fluctus, in quo excitatur.

§93:22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ. ID. Quare? quia si non periclitareris, non quæreres refugium: pungeris dolore, ut quæras remedium; recedit spes sæculi et venit spes Dei.