95
Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.*Psalmus David. CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. Cantate Domino. ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum. AUG. Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.Domino et benedicite. HIER., CASS. Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone, id est, crebra repetitio sententiæ, quæ exaggerat in laudem vel vituperationem.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.Annuntiate. Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. De die in diem. CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.§Magnus Dominus. AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni.
Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.**Cœlos fecit. ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.††In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.
Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;‡‡Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum.
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;§§Adorate Dominum in atrio, etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per atria, prophetiam; per atrium Evangelium. Commoveatur. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. Terra autem, etc. Universa terra. CASS. Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: Ecce hic Christus, ecce illic, subdit, Etenim correxit orbem terræ, etc.
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.***Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua.
11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum†††Tunc exsultabunt. CASS., HIERON. Tunc, quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. Quoniam venit. AUG. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus Matth. 26.: cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu.
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.]‡‡‡Judicabit orbem. CASS. Omnem hominem generaliter includit, secundum æquitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, populos in veritate, quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in pœnas eant. AUG. Orbem dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.

*95:1 Psalmus David. CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. Cantate Domino. ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum. AUG. Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est.

95:2 Domino et benedicite. HIER., CASS. Ter Domino, ad distinguendam personarum trinitatem; quia laus Christi honor est Trinitatis. Et est figura epimone, id est, crebra repetitio sententiæ, quæ exaggerat in laudem vel vituperationem.

95:3 Annuntiate. Ad prælatos loquitur, annuntiate, quia sic crescit ædificatio domus. De die in diem. CASS. Vetus et Novum Testamentum dies sunt, qui æterno sole clarescunt, illud prænuntiat, hoc factum indicat. HIER. Annuntiat ergo de die in diem, etc., usque ad quibus affectuum nostrorum pedes a vitiorum spinis muniuntur.

§95:4 Magnus Dominus. AUG. Parvulus factus, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni.

**95:5 Cœlos fecit. ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant.

††95:6 In conspectu. Tales enim, confitentes scilicet et justi, ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Sanctimonia et magnificentia. AUG. Quasi diceret: Qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante: non enim per te potes esse sanctus. Eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.

‡‡95:7 Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum.

§§95:9 Adorate Dominum in atrio, etc. Id est, in Ecclesia catholica, vel per atria, prophetiam; per atrium Evangelium. Commoveatur. Omnibus admonitis moveri optat. Quasi diceret, introite et adorate vos, boni. Terra autem, etc. Universa terra. CASS. Non pars aliqua; ne quis ergo dicat: Ecce hic Christus, ecce illic, subdit, Etenim correxit orbem terræ, etc.

***95:10 Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua.

†††95:12 Tunc exsultabunt. CASS., HIERON. Tunc, quando corriget, etc., usque ad quoniam venit, id est, veniet judicare terram. Quoniam venit. AUG. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est, apostolis, et implevit totum orbem; unde: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus Matth. 26.: cui adventui qui credit, exsultabit in ultimo adventu.

‡‡‡95:13 Judicabit orbem. CASS. Omnem hominem generaliter includit, secundum æquitatem Dei judicandum. Sed quomodo judicetur exponit, dicendo, populos in veritate, quia in separatione duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in pœnas eant. AUG. Orbem dicit omnes filios Adam, etc., usque ad meridiem.