96
Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ.*Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit.
Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.Nubes et caligo. Impiis, qui cæci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Justitia et judicium. Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus ignis præcedet, quia impii pro prædicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent prædicatores.
Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem.
Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra.§Illuxerunt fulgura. ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.**Fluxerunt. ID. Etsi non modo credit paganus, tamen victus est.
Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.††Confundantur. Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui.
Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.‡‡Adorate. ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriæ cessent. Audivit et lætata. CASS. Secundo post restaurationem terræ omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. Et exsultaverunt. AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judæa fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et lætati sunt et magnificabant Deum.
Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.§§Terram... deos. ID. Per terram et deos, peccatores et justos accipe. Vel, terrenis et cœlestibus significat eum imperare.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.***Custodit Dominus. AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.
11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.]

*96:1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit.

96:2 Nubes et caligo. Impiis, qui cæci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Justitia et judicium. Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus ignis præcedet, quia impii pro prædicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent prædicatores.

96:3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem.

§96:4 Illuxerunt fulgura. ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra.

**96:5 Fluxerunt. ID. Etsi non modo credit paganus, tamen victus est.

††96:7 Confundantur. Hoc jam factum est. AUG. Cessat enim jam idololatria. Et erubescant qui adorant lapides, quia mortui.

‡‡96:8 Adorate. ID. Cessat ergo adoratio angelorum, sed adorant. Ipsi mali angeli volunt adorari, boni adorant, nec se permittunt adorari. Vel saltem hoc exemplo idololatriæ cessent. Audivit et lætata. CASS. Secundo post restaurationem terræ omnimoda exsultatio, etc., usque ad ut de Cornelio fratres gavisi sunt quem Petrus baptizavit. Et exsultaverunt. AUG. Audierunt apostoli, qui erant in Judæa fratres, quia gentes receperunt verbum Dei, et lætati sunt et magnificabant Deum.

§§96:9 Terram... deos. ID. Per terram et deos, peccatores et justos accipe. Vel, terrenis et cœlestibus significat eum imperare.

***96:10 Custodit Dominus. AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis.