97
Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.*Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.
Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est.
Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.Misericordiæ et veritatis. AUG. Misericordia est quo promisit, hanc sequitur veritas, quia reddidit. Sed cui? Isræli, id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem.
Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite.§Omnes. ID. Quia non quibusdam tantum datus est Christus.
Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi;**Jubilate. CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex.
in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini:††In tubis ductilibus et voce tubæ corneæ. AUG. Æris, quæ tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni hæret, et eam superat. HIERON. In tubis ductilibus, argenteis, more Judæorum. Mystice, productis sub malleo universæ terræ, id est diabolo. AUG. Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.
moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo.‡‡Moveatur. ID. Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. Et plenitudo ejus. Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed flumina, etc. Terram. CASS. Id est, omnem peccatorem.
Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt
a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.]§§Orbem terrarum. Omnes terrenos. In justitia. AUG. Quia non meruerunt misericordiam. Populos. CASS. Fideles de Judæis et gentibus, qui capient æqua meritis.

*97:1 Psalmus David. CASS. Tertius psalmus eorum qui de utroque adventu agunt: in quibus est causa spei per misericordiam primi adventus, et timoris per judicium secundi: hæc, etsi sæpe iterentur, tamen semper nova pro verborum et sententiarum varia descriptione. Cantate Domino. CASS. Primo ait de ostensione salvatricis dexteræ. Salvavit. AUG. Majus est quod totum orbem a morte æterna erexit, quam quod mortuos suscitavit. Sibi. Multi salvantur corporaliter, sed sibi, non ei: qui accepta corporali sanitate lasciviunt, sed qui per fidem intus sanantur, ei sanantur, vel se salvant.

97:2 Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est.

97:3 Misericordiæ et veritatis. AUG. Misericordia est quo promisit, hanc sequitur veritas, quia reddidit. Sed cui? Isræli, id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem.

§97:4 Omnes. ID. Quia non quibusdam tantum datus est Christus.

**97:5 Jubilate. CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex.

††97:6 In tubis ductilibus et voce tubæ corneæ. AUG. Æris, quæ tundendo producuntur, etc., usque ad ut cornu carni hæret, et eam superat. HIERON. In tubis ductilibus, argenteis, more Judæorum. Mystice, productis sub malleo universæ terræ, id est diabolo. AUG. Tribulatio, tunsio est; profectus, productio: talis tuba erat Job, unde quasi tuba insonuit, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.

‡‡97:7 Moveatur. ID. Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. Et plenitudo ejus. Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed flumina, etc. Terram. CASS. Id est, omnem peccatorem.

§§97:9 Orbem terrarum. Omnes terrenos. In justitia. AUG. Quia non meruerunt misericordiam. Populos. CASS. Fideles de Judæis et gentibus, qui capient æqua meritis.