103
Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,*Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga.
amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,Extendens cœlum sic. CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut. Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur.
qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum:Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi.
qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.§Ignem urentem. CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo.
Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi.**Qui fundasti terram super stabilitatem suam. ID. Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quæramus spiritualia.
Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ.
Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt.††A voce tonitrui. ID. Per terribiles ventos siccabuntur aquæ; mali comminatione judicii timebunt.
Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.‡‡Ascendunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent.
Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ.§§In convallibus. AUG. De humilibus subditis gratiæ et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. Inter medium. ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus.
11 Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua.***Potabunt omnes. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum.
12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.†††Super ea volucres cœli. ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur.
13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra:‡‡‡De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur.
14 producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,§§§Servituti hominum. ID. Unde cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum, etc., usque ad quibus præbuit exemplum necessaria sumendi a subditis. In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem: gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Et panis. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud lætificat, et confirmat cor.
15 et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit:*Quas plantavit. ID. Cur a se plantatis relinquit candorem sæculi? quia illic fulica avis, quæ in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit.
17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum.Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodiidomus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces.
18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis.
19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.Fecit lunam. CASS. Post terrena transit ad cœlestia, quæ tamen terræ faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quæ per animalia significavit, et prædictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ:§Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum.
21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.**Catuli leonum, etc. AUG. Sunt et principes dæmoniorum, sicut et catuli contemptibilia dæmonia, quæ in tenebris quærunt seducere animas; major leo semper circumit quærens quem devoret I Pet. 5., pascuntur autem erroribus hominum.
22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.††Ortus est sol, etc. CASS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu.
23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.‡‡Possessione. AUG. Alias creatura. ID. Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus.
25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis.§§Hoc mare magnum, etc. CASS. Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare sæculi traducit ad littus patriæ. Reptilia, etc. AUG. Mali spiritus, quorum insidiæ serpunt.
26 Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei.***Draco iste quem formasti. ID. Præter hæc animalia, etc., usque ad factus est in malitia major. Ad illudendum. ID. Dicitur in Job Job 40., illudi Satanæ ab angelis Dei, qui sunt præpositi super æreas potestates, ne noceant nobis.
27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.†††Escam. ID. Cibus draconis terra est, quia dictum est ei: Terram comedes omnibus diebus vitæ meæ Gen. 3.. Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Deut. 8..
28 Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.‡‡‡Manum tuam, omnia implebuntur bonitate. CASS. Vel manus est potestas quæ abunde replet omnia.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.§§§Avertente autem. AUG. Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.*Emitte spiritum tuum. CASS. Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem.
31 Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis.
32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.Tremere. AUG. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiæ. Unde Apostolus: Cum tremore operamini vestram salutem Phil. 2.. Montes. ID. Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina.
33 Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.Cantabo. CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Hæc prædicta fecit Dominus, et his inspectis. In vita mea. AUG. Præsenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post æterna erit. Vita vitæ mortalis, spes est vitæ immortalis. Quandiu sum. ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitæ, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur.
34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.§Jucundum sit. Alia littera: Suavis sit ei disputatio mea. AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus. Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuæ, quod est Deo suave.
35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.]**Benedic, anima mea, Domino. ID. Iterat quod in principio psalmi: Benedic, anima mea, Domino, per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.

*103:1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga.

103:2 Extendens cœlum sic. CASS. Quæ confitentur? cœlum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Extendens cœlum sicut. Ad litteram, cœlum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur.

103:3 Qui tegis. ID. Ad litteram sunt aquæ, etc., usque ad cujus superiora sunt duo præcepta charitatis. Vel qui tegis aquis, id est, spirituali sensu, superficiem Scripturæ, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. Super pennas ventorum, etc. Ventus est motus æris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi.

§103:4 Ignem urentem. CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: Volavit ad me unus de seraphim qui sunt superior ordo.

**103:5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam. ID. Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quæramus spiritualia.

††103:7 A voce tonitrui. ID. Per terribiles ventos siccabuntur aquæ; mali comminatione judicii timebunt.

‡‡103:8 Ascendunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent.

§§103:10 In convallibus. AUG. De humilibus subditis gratiæ et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. Inter medium. ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus.

***103:11 Potabunt omnes. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum.

†††103:12 Super ea volucres cœli. ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur.

‡‡‡103:13 De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur.

§§§103:14 Servituti hominum. ID. Unde cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum, etc., usque ad quibus præbuit exemplum necessaria sumendi a subditis. In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem: gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Et panis. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud lætificat, et confirmat cor.

*103:16 Quas plantavit. ID. Cur a se plantatis relinquit candorem sæculi? quia illic fulica avis, quæ in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit.

103:17 Illic passeres. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. Herodiidomus. AUG. Dux est eorum passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicæ, quæ est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quærenda. Et si in divitibus sæculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quæ in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, fulicæ domus, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum dux est eorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. Cervis: petra. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad hæc est de qua ut supra dictum est volucres cœli dant voces.

103:19 Fecit lunam. CASS. Post terrena transit ad cœlestia, quæ tamen terræ faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quæ per animalia significavit, et prædictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis.

§103:20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum.

**103:21 Catuli leonum, etc. AUG. Sunt et principes dæmoniorum, sicut et catuli contemptibilia dæmonia, quæ in tenebris quærunt seducere animas; major leo semper circumit quærens quem devoret I Pet. 5., pascuntur autem erroribus hominum.

††103:22 Ortus est sol, etc. CASS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu.

‡‡103:24 Possessione. AUG. Alias creatura. ID. Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus.

§§103:25 Hoc mare magnum, etc. CASS. Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare sæculi traducit ad littus patriæ. Reptilia, etc. AUG. Mali spiritus, quorum insidiæ serpunt.

***103:26 Draco iste quem formasti. ID. Præter hæc animalia, etc., usque ad factus est in malitia major. Ad illudendum. ID. Dicitur in Job Job 40., illudi Satanæ ab angelis Dei, qui sunt præpositi super æreas potestates, ne noceant nobis.

†††103:27 Escam. ID. Cibus draconis terra est, quia dictum est ei: Terram comedes omnibus diebus vitæ meæ Gen. 3.. Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Deut. 8..

‡‡‡103:28 Manum tuam, omnia implebuntur bonitate. CASS. Vel manus est potestas quæ abunde replet omnia.

§§§103:29 Avertente autem. AUG. Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem.

*103:30 Emitte spiritum tuum. CASS. Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem.

103:32 Tremere. AUG. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiæ. Unde Apostolus: Cum tremore operamini vestram salutem Phil. 2.. Montes. ID. Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina.

103:33 Cantabo. CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Hæc prædicta fecit Dominus, et his inspectis. In vita mea. AUG. Præsenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post æterna erit. Vita vitæ mortalis, spes est vitæ immortalis. Quandiu sum. ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitæ, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur.

§103:34 Jucundum sit. Alia littera: Suavis sit ei disputatio mea. AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. Auferte nequitias ab animabus vestris, dicite benefacere, judicate pupillo, et venite et disputemus, dicit Dominus. Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuæ, quod est Deo suave.

**103:35 Benedic, anima mea, Domino. ID. Iterat quod in principio psalmi: Benedic, anima mea, Domino, per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.