104
Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.*Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit.
Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare.
Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat,
Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.§Faciem, etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.
Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:**Mementote et cætera. AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. Prodigia, etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum.
semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.††In universa terra. ID. Non putes filios Abrahæ in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Isræl, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti.
Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:‡‡In sæculum, ID. id est, in æternum, unde post, in testamentum æternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo æternum est, cum illa terrena hæreditas non possit esse æterna? Testamenti. Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. ID. Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Hæc est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hæreditas. Abraham, Isaac et Jacob. Ecce tres patriarchæ, quorum specialiter se dicit Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ecce triplex auctoritas.
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:
10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,§§In testamentum æternum, ID. id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in æternum.
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:***Terram Chanaan, CASS. id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram æternæ hæreditatis I Joan. 4.. AUG. Congrue hæreditas æterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.
12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.†††Cum essent numero. CASS. Quæ subsidia temporalis vitæ præstitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his hæreant, sed ea ad bonum æternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant.
13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.‡‡‡De regno. AUG. Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Isræl.
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.§§§Nolite tangere. ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2..
16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.*Et vocavit. AUG. Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quæ jam erat in dispositione. Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum Gen. 37..
17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph.Virum. ID. Joseph venditus a fratribus, postea in Ægypto pro justitia sublimatus est. Joseph. ID. Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed primum quærite regnum Dei, et omnia adjicientur.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:In compedibus. ID. Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi prætermissum, dicit Spiritus in psalmo. CASS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. Ferrum pertransiit, etc. Quasi præter mala corporis, ferrum, id est tribulatio duræ necessitatis, quæ in æstuante et sollicita anima erat, pertransiit, etc. Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum, id est tribulationem duræ necessitatis. Idem sensus cum priore.
19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ:
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.§In terra Cham, etc. AUG. Cham pater Chanaan, de quo Ægyptii trahunt originem.
24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.**Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.††Convertit. ID. Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Isræl, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. Ut odirent. Invidia est odium felicitatis alienæ.
26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.‡‡Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum. ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem.
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.§§Verba signorum suorum. ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit.
28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.*** ID. Vel: Exacerbaverunt sermones ejus, quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Ægyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quæ Dominus disposuit, fierent. Tenebras, etc. CASS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata, qui præcepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cæcitas, sine qua non incurrissent cætera.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.†††Convertit aquas. AUG. Secunda plaga, quæ in Exodo prima, quæ signabat, quod aquas maris Rubri verteret et eis in mortem.
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.‡‡‡Edidit terra. AUG. Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.
31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.§§§Dixit, et venit cynomya, etc. ID. In verbo enim ejus erant sine tempore, antequam fierent in tempore per ipsum verbum: vel per angelos, vel per Moysen quodammodo dixit, ut fieret tunc, cum fuerat faciendum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.*Posuit pluvias eorum, etc. ID. Simile est illi, et dedit terra eorum ranas.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:Locusta et bruchus. ID. Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus.
35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et percussit. Id. Cum sint decem plagæ, etc., usque ad qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem.
37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.§Et eduxit eos, etc. Sexta pars secundum Cassiodorum et Augustinum. Superius, quæ mala intulit inimicis Isrælitarum justitia Dei dixit: nunc quæ bona eis temporalia misericordia Dei dedit, supponit ut his adjuti legem Dei quærant. AUG. Et eduxit: Abrahæ dixit Deus, etc., usque ad deinde sequitur secundum beneficium, Et non erat infirmus, et cætera.
38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.**Quia incubuit timor eorum super eos. Timebat Isræl, ne reliquias eorum consumeret. AUG. Hic impletum est quod superius ait, et firmavit eum super inimicum ejus.
39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.††Expandit nubem in protectione eorum. Et hæc est secunda pars, secundum Augustinum, ubi supponit quæ temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis quæ inimicis eorum justitia Dei intulit. AUG. Jam incipit beneficia, quæ iter agentibus in eremo facta sunt.
40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.‡‡Petierunt, AUG. boni ad sustentationem infirmorum. Coturnix: et pane cœli saturavit eos: quæ est et caro, quia hic non de amaricatione iniquorum, sed de fide electorum loquitur: ipsi intelligendi sunt petisse, unde amaricantium murmura premerentur.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.§§Quoniam memor fuit verbi sancti sui. ID. His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei, unde subdit: quoniam memor fuit.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:***Et dedit illis. AUG. Non ut propter ista eum colant, sed ut ea ad bonum æternum referant, id est, ut custodiant justificationes ejus. Possederunt, etc., non ut hæc habenda sint pro summo bono, sed ut eis vacent unde summum et æternum bonum possit acquiri, non ut in eis luxu defluant vel torpescant.
45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.]†††Justificationes, etc. CASS. Sunt, ubi est evidens et absoluta præceptio, ut, Diligas Deum et proximum, quæ custodienda. Lex de his, quæ non corporaliter sed spiritualiter: et ideo quærenda, quia umbra futurorum. Legem. Ut de circumcisione ejus et de aliis, quæ diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur.

*104:1 Alleluia. CASS. Hic primo alleluia, nec ante a quoquam situm est, quod nulla lingua præsumpsit mutare. Alleluia, laudate. Ia nomen Dei invisibilis, quod ei tantum convenit. Per viginti psalmos, quibus hic titulus est, magnalia Dei dicuntur, et magna in eis est exsultatio. CASS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Isræl, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahæ, filii promissionis. Confitemini Domino. AUG. Primus psalmus cui prænotatur alleluia, etc., usque ad quæ temporalia misericordia Dei eis dedit, supponit.

104:2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare.

104:3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat,

§104:4 Faciem, etc. ID. Id est præsentiam, etc., usque ad malus timere potest præsentiam, quam bonus amat. HIER. A martyre Hyppolito, etc., usque ad ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.

**104:5 Mementote et cætera. AUG. Quærite ipsum, etc., usque ad si id quod Deus est, magnum est quærere, vel quæ fecit videte. Prodigia, etc. ID. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad judicia: inde ad æternum testamentum, ubi et præceptum et promissum.

††104:7 In universa terra. ID. Non putes filios Abrahæ in una gente secundum carnem, quia in universa terra sunt Jacob et Isræl, quibus judicia sua manifestat, sed non alii genti.

‡‡104:8 In sæculum, ID. id est, in æternum, unde post, in testamentum æternum. Quod testamentum si Vetus accipitur propter terram Chanaam, de qua sequitur. Quomodo æternum est, cum illa terrena hæreditas non possit esse æterna? Testamenti. Dicitur enim testamentum illud quod promittitur, et doctrina, in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. ID. Promissum est quod accipere debemus: Mandatum quod facere. Hæc est fides, ut justus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hæreditas. Abraham, Isaac et Jacob. Ecce tres patriarchæ, quorum specialiter se dicit Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ecce triplex auctoritas.

§§104:10 In testamentum æternum, ID. id est, quod ex ipso verbo impleto, etc., usque ad et manet filius in domo in æternum.

***104:11 Terram Chanaan, CASS. id est, quod ab ea significatur: dedit enim etiam hanc terram in figuram æternæ hæreditatis I Joan. 4.. AUG. Congrue hæreditas æterna dicitur terra Chanaam, quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.

†††104:12 Cum essent numero. CASS. Quæ subsidia temporalis vitæ præstitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his hæreant, sed ea ad bonum æternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant.

‡‡‡104:13 De regno. AUG. Non quod tunc esset, sed quod futurum esset regnum Isræl.

§§§104:15 Nolite tangere. ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2..

*104:16 Et vocavit. AUG. Quarta pars ubi incipit narrare, etc., usque ad jussit esse quæ jam erat in dispositione. Ita vocavit, et omne firmamentum panis contritum Gen. 37..

104:17 Virum. ID. Joseph venditus a fratribus, postea in Ægypto pro justitia sublimatus est. Joseph. ID. Si Joseph et humiliatus et exaltatus, etc., usque ad sed primum quærite regnum Dei, et omnia adjicientur.

104:18 In compedibus. ID. Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi prætermissum, dicit Spiritus in psalmo. CASS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. Ferrum pertransiit, etc. Quasi præter mala corporis, ferrum, id est tribulatio duræ necessitatis, quæ in æstuante et sollicita anima erat, pertransiit, etc. Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum, id est tribulationem duræ necessitatis. Idem sensus cum priore.

§104:23 In terra Cham, etc. AUG. Cham pater Chanaan, de quo Ægyptii trahunt originem.

**104:24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt.

††104:25 Convertit. ID. Quomodo hoc factum sit narrare incipit. Convertit, non quod Deus sit auctor mali, sed malis bene utitur, dum auxit felicitatem Isræl, illi ad invidendum conversi sunt, quia jam mali erant. Ut odirent. Invidia est odium felicitatis alienæ.

‡‡104:26 Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum. ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem.

§§104:27 Verba signorum suorum. ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit.

***104:28 ID. Vel: Exacerbaverunt sermones ejus, quod apertum est. Vel, non exacerbaverunt Moyses et Aaron sermones ejus, quia illos, scilicet Ægyptios, etiam durissimos, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis, quæ Dominus disposuit, fierent. Tenebras, etc. CASS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata, qui præcepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cæcitas, sine qua non incurrissent cætera.

†††104:29 Convertit aquas. AUG. Secunda plaga, quæ in Exodo prima, quæ signabat, quod aquas maris Rubri verteret et eis in mortem.

‡‡‡104:30 Edidit terra. AUG. Terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt, ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.

§§§104:31 Dixit, et venit cynomya, etc. ID. In verbo enim ejus erant sine tempore, antequam fierent in tempore per ipsum verbum: vel per angelos, vel per Moysen quodammodo dixit, ut fieret tunc, cum fuerat faciendum.

*104:32 Posuit pluvias eorum, etc. ID. Simile est illi, et dedit terra eorum ranas.

104:34 Locusta et bruchus. ID. Una plaga locusta et bruchus, quia altera est parens, altera fetus.

104:36 Et percussit. Id. Cum sint decem plagæ, etc., usque ad qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem.

§104:37 Et eduxit eos, etc. Sexta pars secundum Cassiodorum et Augustinum. Superius, quæ mala intulit inimicis Isrælitarum justitia Dei dixit: nunc quæ bona eis temporalia misericordia Dei dedit, supponit ut his adjuti legem Dei quærant. AUG. Et eduxit: Abrahæ dixit Deus, etc., usque ad deinde sequitur secundum beneficium, Et non erat infirmus, et cætera.

**104:38 Quia incubuit timor eorum super eos. Timebat Isræl, ne reliquias eorum consumeret. AUG. Hic impletum est quod superius ait, et firmavit eum super inimicum ejus.

††104:39 Expandit nubem in protectione eorum. Et hæc est secunda pars, secundum Augustinum, ubi supponit quæ temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis quæ inimicis eorum justitia Dei intulit. AUG. Jam incipit beneficia, quæ iter agentibus in eremo facta sunt.

‡‡104:40 Petierunt, AUG. boni ad sustentationem infirmorum. Coturnix: et pane cœli saturavit eos: quæ est et caro, quia hic non de amaricatione iniquorum, sed de fide electorum loquitur: ipsi intelligendi sunt petisse, unde amaricantium murmura premerentur.

§§104:42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui. ID. His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei, unde subdit: quoniam memor fuit.

***104:44 Et dedit illis. AUG. Non ut propter ista eum colant, sed ut ea ad bonum æternum referant, id est, ut custodiant justificationes ejus. Possederunt, etc., non ut hæc habenda sint pro summo bono, sed ut eis vacent unde summum et æternum bonum possit acquiri, non ut in eis luxu defluant vel torpescant.

†††104:45 Justificationes, etc. CASS. Sunt, ubi est evidens et absoluta præceptio, ut, Diligas Deum et proximum, quæ custodienda. Lex de his, quæ non corporaliter sed spiritualiter: et ideo quærenda, quia umbra futurorum. Legem. Ut de circumcisione ejus et de aliis, quæ diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur.