105
Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.*Alleluia. Alleluia. Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen, nunc amen amen, pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. Confitemini Domino. AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus.
Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?Quis loquetur. CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Quis loquetur?
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc.
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua.§Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te.
Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.**Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo.
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;††Non intellexerunt. AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed æternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quæ beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes. AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere.
et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.‡‡Sicut in deserto. ID. Quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate, ut desertum ubi non sunt aquæ.
10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.§§Redemit eos de manu. ID. Quo prætio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et mare Rubrum dixit, quod colore sanguis figurabatur.
11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.***Et crediderunt in. AUG. Ecce dura corda Judæorum, quæ non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere.
13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus.†††Cito fecerunt, obliti. Tertia pars, ubi exponit peccata, quæ post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.‡‡‡Concupierunt concupiscentiam in deserto. AUG. Talis locutio, ut laudaverunt, etc. CASS. Nimietas desiderii, geminatione verbi ostenditur.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.§§§Saturitatem. Non est hæc saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur Matth. 5.. In animas eorum. AUG. Animalitatem, quæ sustentatur esca: Unde et in Evangelio: Nonne anima est plus quam esca? Vel, animas, ut voluntas, quæ desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit.
16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini.*Et irritaverunt. CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: hæc irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus.
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.Aperta est terra. ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas pœnæ facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.In synagoga. ID. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Peccatores. AUG. Non ait peccantes, quod et boni: sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.§Et fecerunt. CASS. Absentiam Moysi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sinai moraretur, ut acciperet legem, fecerunt vitulum. Horeb. Interpretatur Calvaria, ubi crucifixio facta, etc., usque ad hoc impatientia levium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.**In similitudine. AUG. Non ait in similitudinem, sed in similitudine. Et est talis locutio, ut supra, et crediderunt in verbis ejus.
21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto,††Obliti sunt. CASS. Magna oblivio quidem in memoria, si non liberatio. Terribilia. Quia adversarios afflixerunt, et istis, quem timere deberent, monstraverunt.
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.‡‡Stetisset in confractione. AUG. Dicens: Si non dimittis illis, dele me de libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. Ut averteret iram. De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Et pro nihilo. Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. Non crediderunt verbo ejus. AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. In tabernaculis ejus. CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:§§Et elevavit manum suam super eos, etc. CASS. Hæc justitia Dei præmittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quæ pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.
27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.***Et initiati sunt Beelphegor. ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. Et initiati sunt, antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit.
29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.†††Et stetit Phinees. CASS. Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat.
31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.‡‡‡Et reputatum, etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in æternum.
32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos:§§§Et irritaverunt, etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt.
33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.*Et distinxit in labiis suis, etc. CASS. Hoc miraculum, etc., usque ad non tenuit fiduciam qualem debuit. AUG. Et distinxit. Quasi, hoc non posset Deus facere, etc., usque ad non tamen alienatus est a regno gratiæ Dei.
34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis:
35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;Gentes. Septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.
36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.Et factum est illis in scandalum. CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ.
37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.§Et immolaverunt. AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,**Et interfecta. AUG. Tropica locutio, continens pro contento, id est homines; ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios, et contaminati sunt in operibus.
39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.††Adinventionibus suis. ID. Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Græco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.‡‡Abominatus est. CASS. Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, et tradidit.
41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.§§Et tradidit eos, etc. ID. Ecce, qui gloriabantur in idolis, opprobrio servitutis subsunt, quia serviunt inimicis, quod difficile est. Qui oderunt. Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum;
43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.***Sæpe liberavit, etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. In consilio suo. AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei.
44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:†††Testamenti. CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit.
46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.‡‡‡In misericordias. CASS. Propter diversa dona: prophetæ, apostoli, martyres et confessores de Judæis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc in conspectu omnium, cœperant eos, id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quæ prius eos despexerunt. Vel, coram dæmonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.§§§Salvos fac nos. CASS. Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes æternas cantet. AUG. Salvos fac nos, quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. Et congrega nos de nationibus.
48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat.]*Benedictus Dominus. CASS. Hæc est laus, quam congregatos optat cantare, hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono læta. A sæculo usque, etc., id est, ab æterno in æternum, quia sine fine laudabitur: hæc est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate, quod in principio psalmi eratum est: Memento nostri, Domine, in beneplacita populi tui ad videndum, ad lætandum, ut lauderis cum hæreditate tua.

*105:1 Alleluia. Alleluia. Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen, nunc amen amen, pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. Confitemini Domino. AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus.

105:2 Quis loquetur. CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Quis loquetur?

105:3 Beati qui custodiunt. AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia Beati sunt qui, etc.

§105:5 Ad videndum, etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam præstas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne cæci remaneamus. Ut lauderis: mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te.

**105:6 Peccavimus. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quæ in Ægypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. Iniquitatem. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo.

††105:7 Non intellexerunt. AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed æternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quæ beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes. AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere.

‡‡105:9 Sicut in deserto. ID. Quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate, ut desertum ubi non sunt aquæ.

§§105:10 Redemit eos de manu. ID. Quo prætio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et mare Rubrum dixit, quod colore sanguis figurabatur.

***105:12 Et crediderunt in. AUG. Ecce dura corda Judæorum, quæ non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere.

†††105:13 Cito fecerunt, obliti. Tertia pars, ubi exponit peccata, quæ post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos.

‡‡‡105:14 Concupierunt concupiscentiam in deserto. AUG. Talis locutio, ut laudaverunt, etc. CASS. Nimietas desiderii, geminatione verbi ostenditur.

§§§105:15 Saturitatem. Non est hæc saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur Matth. 5.. In animas eorum. AUG. Animalitatem, quæ sustentatur esca: Unde et in Evangelio: Nonne anima est plus quam esca? Vel, animas, ut voluntas, quæ desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit.

*105:16 Et irritaverunt. CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: hæc irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus.

105:17 Aperta est terra. ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas pœnæ facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt.

105:18 In synagoga. ID. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. Peccatores. AUG. Non ait peccantes, quod et boni: sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.

§105:19 Et fecerunt. CASS. Absentiam Moysi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sinai moraretur, ut acciperet legem, fecerunt vitulum. Horeb. Interpretatur Calvaria, ubi crucifixio facta, etc., usque ad hoc impatientia levium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur.

**105:20 In similitudine. AUG. Non ait in similitudinem, sed in similitudine. Et est talis locutio, ut supra, et crediderunt in verbis ejus.

††105:21 Obliti sunt. CASS. Magna oblivio quidem in memoria, si non liberatio. Terribilia. Quia adversarios afflixerunt, et istis, quem timere deberent, monstraverunt.

‡‡105:23 Stetisset in confractione. AUG. Dicens: Si non dimittis illis, dele me de libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. Ut averteret iram. De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Et pro nihilo. Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. Non crediderunt verbo ejus. AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. In tabernaculis ejus. CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit.

§§105:26 Et elevavit manum suam super eos, etc. CASS. Hæc justitia Dei præmittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quæ pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.

***105:28 Et initiati sunt Beelphegor. ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. Et initiati sunt, antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit.

†††105:30 Et stetit Phinees. CASS. Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat.

‡‡‡105:31 Et reputatum, etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in æternum.

§§§105:32 Et irritaverunt, etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt.

*105:33 Et distinxit in labiis suis, etc. CASS. Hoc miraculum, etc., usque ad non tenuit fiduciam qualem debuit. AUG. Et distinxit. Quasi, hoc non posset Deus facere, etc., usque ad non tamen alienatus est a regno gratiæ Dei.

105:35 Gentes. Septem illos populos, qui terram promissionis possidebant.

105:36 Et factum est illis in scandalum. CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ.

§105:37 Et immolaverunt. AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David.

**105:38 Et interfecta. AUG. Tropica locutio, continens pro contento, id est homines; ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios, et contaminati sunt in operibus.

††105:39 Adinventionibus suis. ID. Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Græco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates.

‡‡105:40 Abominatus est. CASS. Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, et tradidit.

§§105:41 Et tradidit eos, etc. ID. Ecce, qui gloriabantur in idolis, opprobrio servitutis subsunt, quia serviunt inimicis, quod difficile est. Qui oderunt. Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio.

***105:43 Sæpe liberavit, etc. CASS. Duplex misericordia, præmisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. In consilio suo. AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quærit quæ sua sunt, non quæ Dei.

†††105:45 Testamenti. CASS. Causa est, ne Isræl pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahæ promissus. Pœnituit. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc pœnitet, quando nos pœnitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab æterno præscivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter prævidit.

‡‡‡105:46 In misericordias. CASS. Propter diversa dona: prophetæ, apostoli, martyres et confessores de Judæis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc in conspectu omnium, cœperant eos, id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quæ prius eos despexerunt. Vel, coram dæmonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi.

§§§105:47 Salvos fac nos. CASS. Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes æternas cantet. AUG. Salvos fac nos, quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. Et congrega nos de nationibus.

*105:48 Benedictus Dominus. CASS. Hæc est laus, quam congregatos optat cantare, hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono læta. A sæculo usque, etc., id est, ab æterno in æternum, quia sine fine laudabitur: hæc est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate, quod in principio psalmi eratum est: Memento nostri, Domine, in beneplacita populi tui ad videndum, ad lætandum, ut lauderis cum hæreditate tua.