31
[Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.*Lignum offensionis. RAB. Sicut Adam in ligno vetito, etc., usque ad quæ splendore eloquentiæ nitet, et curiosos seducit. Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis. Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud ! et omnis imprudens deperiet in illo. Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. 10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit. 11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.] 12 [Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior.Supra mensam. ID. Ad litteram, continentiam, etc., usque ad sed sanctorum doctorum viam teneamus. 13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.Non dicas, etc. ID. Quasi diceret: Ne præsumptione aliquid agas, vel antequam discas ad scribendum manum mittas. 14 Memento quoniam malus est oculus nequam. 15 Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit. 16 Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. 17 Ne comprimaris in convivio. 18 Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso. 19 Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.§Utere, etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturæ cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus. 20 Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas. 21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. 22 Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.**Quam sufficiens. Tenuis victus tam animæ quam corpori utilis est, superfluus vero e contra. Vinum exiguum. Vinum quoque spirituale sumptum moderate, utile est tam corpori quam animæ: immoderate enim insanire facit, et a Deo disjungit, unde anxia cura, et turbatio maxima, et perpetua tortura. 23 Vigilia, cholera et tortura viro infrunito, 24 somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.††Somnus sanitatis. Subtilior est somnus in parvo victu. Mystice autem qui sobrius est in spirituali vino, in contemplatione veritatis quiescit usque in mane resurrectionis. 25 Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.‡‡Et vome, etc. Aiunt medici, quod vomitus stomachum purgat: choleram minuit. Mystice autem qui transgreditur mensuram et gravatur carnalibus delictis, per confessionem peccati fœditatem evomat, et per corporis castigationem ad sanitatem redeat. 26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea. 27 In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.§§In omnibus operibus. Monet ne tempus perdamus, bene operemur, ut mandata Dei custodientes requiem inveniamus animabus nostris. 28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.***Splendidum. Ad litteram: ad eleemosynam invitat: Quia qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet II Cor. 9.. Mystice autem qui panem verbi fideliter dispensat, et testimonium veritatis non occultat, in præsenti, et in futuro benedicetur. 29 Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est. 30 Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum.†††Multos enim, etc. RAB. Id est ebrietas multos subvertit, quæ sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat. 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.‡‡‡Ignis. Id est sicut ignis ferri duritiam mollit, et candescere facit; sic vinum corda superborum inflammans, ad facinus impellit. 32 Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius.§§§Æqua vita. Vinum sobrie potatum vitam æquitatis non tollit; sed sobrietatem, et cætera virtutum ornamenta adducit. Vinum. Patet irritationem, iram, et ruinas multas ebrietate nasci, et amaritudinem animæ, et scelerum vulnera multiplicari. 33 Quæ vita est ei qui minuitur vino? 34 Quid defraudat vitam? mors. 35 Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio. 36 Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum. 37 Sanitas est animæ et corpori sobrius potus. 38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. 39 Amaritudo animæ vinum multum potatum. 40 Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. 41 In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius. 42 Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo.]

*31:1 Lignum offensionis. RAB. Sicut Adam in ligno vetito, etc., usque ad quæ splendore eloquentiæ nitet, et curiosos seducit.

31:12 Supra mensam. ID. Ad litteram, continentiam, etc., usque ad sed sanctorum doctorum viam teneamus.

31:13 Non dicas, etc. ID. Quasi diceret: Ne præsumptione aliquid agas, vel antequam discas ad scribendum manum mittas.

§31:19 Utere, etc. Quasi: Sobrietatem dilige, temperanter age, et ne quid nimis, ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo Christiano ante omnia humilitatem diligere, in lectione Scripturæ cautum esse, rectam fidem tenere, modum in scientia servare, et charitatis regulam, ut probatus sit coram Deo et hominibus.

**31:22 Quam sufficiens. Tenuis victus tam animæ quam corpori utilis est, superfluus vero e contra. Vinum exiguum. Vinum quoque spirituale sumptum moderate, utile est tam corpori quam animæ: immoderate enim insanire facit, et a Deo disjungit, unde anxia cura, et turbatio maxima, et perpetua tortura.

††31:24 Somnus sanitatis. Subtilior est somnus in parvo victu. Mystice autem qui sobrius est in spirituali vino, in contemplatione veritatis quiescit usque in mane resurrectionis.

‡‡31:25 Et vome, etc. Aiunt medici, quod vomitus stomachum purgat: choleram minuit. Mystice autem qui transgreditur mensuram et gravatur carnalibus delictis, per confessionem peccati fœditatem evomat, et per corporis castigationem ad sanitatem redeat.

§§31:27 In omnibus operibus. Monet ne tempus perdamus, bene operemur, ut mandata Dei custodientes requiem inveniamus animabus nostris.

***31:28 Splendidum. Ad litteram: ad eleemosynam invitat: Quia qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet II Cor. 9.. Mystice autem qui panem verbi fideliter dispensat, et testimonium veritatis non occultat, in præsenti, et in futuro benedicetur.

†††31:30 Multos enim, etc. RAB. Id est ebrietas multos subvertit, quæ sensum minuit, iram excitat, libidinem inflammat, animi secreta revelat.

‡‡‡31:31 Ignis. Id est sicut ignis ferri duritiam mollit, et candescere facit; sic vinum corda superborum inflammans, ad facinus impellit.

§§§31:32 Æqua vita. Vinum sobrie potatum vitam æquitatis non tollit; sed sobrietatem, et cætera virtutum ornamenta adducit. Vinum. Patet irritationem, iram, et ruinas multas ebrietate nasci, et amaritudinem animæ, et scelerum vulnera multiplicari.