32
[Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.*Rectorem. RAB. Qui dignitate præest, non debet superbire: Qui major est vestrum, fiat sicut minor, etc. Matth. 10.. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. Loquere major natu: decet enim te primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.Gemmula carbunculi. RAB. Ardentium gemmarum principatum tenet, etc., usque ad et mysteria Dominicæ passionis digno veneratur sacramento. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 10 Adolescens, loquere in tua causa vix. 11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. 12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. 13 In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. 14 Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.Ante grandinem. ID. Fulgor coruscationis præibit pondus grandinis; sic nitor gratiæ verecundiam. 15 Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,§Hora surgenti. ID. Admonet ne simus tristes, etc., usque ad qui per gratiam nos fecit, et bonis [operibus] omnibus replevit. 16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: 17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.] 18 [Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. 19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. 20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. 21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. 22 Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:**Vir consilii. Quanto quis prudentior, tanto utitur proximorum consilio, ut addat sibi intelligentiam. 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. 24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.††Fili, sine consilio. Possunt hæc de catholico et hæretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Hæreticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos prædicatores divinis arguetur sententiis 25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. 26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. 27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. 28 Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.]

*32:1 Rectorem. RAB. Qui dignitate præest, non debet superbire: Qui major est vestrum, fiat sicut minor, etc. Matth. 10..

32:7 Gemmula carbunculi. RAB. Ardentium gemmarum principatum tenet, etc., usque ad et mysteria Dominicæ passionis digno veneratur sacramento.

32:14 Ante grandinem. ID. Fulgor coruscationis præibit pondus grandinis; sic nitor gratiæ verecundiam.

§32:15 Hora surgenti. ID. Admonet ne simus tristes, etc., usque ad qui per gratiam nos fecit, et bonis [operibus] omnibus replevit.

**32:22 Vir consilii. Quanto quis prudentior, tanto utitur proximorum consilio, ut addat sibi intelligentiam.

††32:24 Fili, sine consilio. Possunt hæc de catholico et hæretico accipi. Catholicus enim Deum timens omnia agit doctorum consilio et Scripturarum documento. Hæreticus vero propria confidens sapientia, et propriis instat inventionibus: sed cum stultitia ejus apparuerit, per sanctos prædicatores divinis arguetur sententiis