6
[Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.*Melior est sapientia, etc. RAB. Monet rectores Ecclesiæ, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit. Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.Exiguo enim conceditur misericordia. His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili pœnitentia deleverunt. Potentes autem potenter, etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec pœnituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennæ. ANAST. Quamnam ob causam, etc., usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.Non enim subtrahet personam. Unde: Non est personarum acceptor Deus, unumquemque juxta vias suas judicat Act. 10.. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis.§Ad vos ergo reges, etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiæ exhortationem convertit, et sapientiam miris præconiis extollit. 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. 12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.**Diligite, etc., et habebitis disciplinam. Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: Si diligitis me, mandata mea servate Joan. 14.. 13 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. 14 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.††Præoccupat qui se concupiscunt. Gratis se offerens. Ipse enim est via, veritas, et vita Joan. 14.: per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur. 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.‡‡Assidentem illam, etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: Ecce ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et cœnabo cum illo, et ipse mecum Apoc. 3.. In præsenti studendum est sapientiæ, et secundum normam disciplinæ ejus vivendum. 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. 18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. 19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo. 21 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:§§Si ergo delectamini. RAB. Reges admonet, etc., usque ad regni cœlestis coronam assequetur. 23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.] 24 [Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.***Neque cum invidia tabescente. Invidia non communicat sapientiæ, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum. 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.]†††Ergo accipite. RAB. Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur.

*6:1 Melior est sapientia, etc. RAB. Monet rectores Ecclesiæ, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit.

6:7 Exiguo enim conceditur misericordia. His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili pœnitentia deleverunt. Potentes autem potenter, etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec pœnituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennæ. ANAST. Quamnam ob causam, etc., usque ad cui autem multum, multum quoque exigetur ab eo.

6:8 Non enim subtrahet personam. Unde: Non est personarum acceptor Deus, unumquemque juxta vias suas judicat Act. 10..

§6:10 Ad vos ergo reges, etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiæ exhortationem convertit, et sapientiam miris præconiis extollit.

**6:12 Diligite, etc., et habebitis disciplinam. Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: Si diligitis me, mandata mea servate Joan. 14..

††6:14 Præoccupat qui se concupiscunt. Gratis se offerens. Ipse enim est via, veritas, et vita Joan. 14.: per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur.

‡‡6:15 Assidentem illam, etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: Ecce ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, introibo ad eum et cœnabo cum illo, et ipse mecum Apoc. 3.. In præsenti studendum est sapientiæ, et secundum normam disciplinæ ejus vivendum.

§§6:22 Si ergo delectamini. RAB. Reges admonet, etc., usque ad regni cœlestis coronam assequetur.

***6:25 Neque cum invidia tabescente. Invidia non communicat sapientiæ, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.

†††6:27 Ergo accipite. RAB. Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur.