7
[Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro; decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. In involumentis nutritus sum, et curis magnis: nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.*Nemo enim ex regibus. RAB. Ostendit quod omnis homo, etc., usque ad sicut perfectus Deus, ita et perfectus homo est Jesus Christus. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.Nec comparavi, etc. Unde: Inventa una pretiosa margarita, vendit omnia, et emit eam. Qui enim cœlestem sapientiam veraciter invenit, id est verbum Dei, despicit omnia emolumenta præsentis vitæ, philosophiam, eloquentiam, et divinæ theoricæ vacare contendit. 10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. 11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;Venerunt, etc. RAB. Hoc expertus Salomon, etc., usque ad unde et sol, quia solus in die inter astra luceat, sic nominatur. 12 et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. 13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. 14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. 15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.§Ipsæ sapientiæ dux. RAB. Deus Pater incarnati Filii, cui dedit omnem potestatem in cœlo et in terra. 16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. 17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,**Ipse enim. RAB. De Salomone dicit Scriptura, Deus dedit, etc., usque ad ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quem qui sequitur, non ambulat in tenebris Joan. 1. 18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, 19 anni cursus, et stellarum dispositiones, 20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. 21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.] 22 [Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,††Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus, etc. RAB. Ut Isaias ostendit, omnia dona Spiritus sancti in humanitate Salvatoris existunt, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, et plenitudo Divinitatis, cui non datur spiritus ad mensuram. ID. Spiritus qui implet omnia, mobilis simul et stabilis dicitur. Homo enim ubique discurrit, ubique obviam venit, et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique præsens signetur, stabilis simul et mobilis dicitur. ID. Unde: Splendor gloriæ et figura substantiæ ejus Heb. 1., regens omnia verbo, etc., usque ad in tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. 23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. 24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. 25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: 26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. 27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert; amicos Dei et prophetas constituit. 28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. 29 Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. 30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.]

*7:5 Nemo enim ex regibus. RAB. Ostendit quod omnis homo, etc., usque ad sicut perfectus Deus, ita et perfectus homo est Jesus Christus.

7:9 Nec comparavi, etc. Unde: Inventa una pretiosa margarita, vendit omnia, et emit eam. Qui enim cœlestem sapientiam veraciter invenit, id est verbum Dei, despicit omnia emolumenta præsentis vitæ, philosophiam, eloquentiam, et divinæ theoricæ vacare contendit.

7:11 Venerunt, etc. RAB. Hoc expertus Salomon, etc., usque ad unde et sol, quia solus in die inter astra luceat, sic nominatur.

§7:15 Ipsæ sapientiæ dux. RAB. Deus Pater incarnati Filii, cui dedit omnem potestatem in cœlo et in terra.

**7:17 Ipse enim. RAB. De Salomone dicit Scriptura, Deus dedit, etc., usque ad ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quem qui sequitur, non ambulat in tenebris Joan. 1.

††7:22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus, etc. RAB. Ut Isaias ostendit, omnia dona Spiritus sancti in humanitate Salvatoris existunt, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi, et plenitudo Divinitatis, cui non datur spiritus ad mensuram. ID. Spiritus qui implet omnia, mobilis simul et stabilis dicitur. Homo enim ubique discurrit, ubique obviam venit, et repente, ubi non creditur, invenitur. Omnipotens ergo Spiritus, ut ubique præsens signetur, stabilis simul et mobilis dicitur. ID. Unde: Splendor gloriæ et figura substantiæ ejus Heb. 1., regens omnia verbo, etc., usque ad in tempore Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.