8
[Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.]*Attingit a fine. Id est a principio mundi usque ad adventum Christi, mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi suavitatem Evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem fortiter pertingit, quia ubique perfecte agit: finis enim perfectionem significat. [Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam.Glorificat contubernium, id est, repræsentat generositatem illius, scilicet Patris, qui est ei coæternus et coomnipotens, vel partim de temporali nativitate, partim de æterna potest legi. Habet contubernium Dei. Id est, humanitatem, in qua habitat Deus, qui est sapientia Patris. Vel glorificat generositatem illius, id est Dei Patris, id est, ejusdem essentiæ est cum Patre ab æterno genita, nata in tempore de matre. Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.Doctrix enim est disciplinæ. De plenitudine ejus omnes accepimus: per quem gratia et veritas facta est, id est revelata. Deum nemo vidit unquam, sed Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit Joan. 1.. Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.§Et labores hujus. Nihil enim desidiosum in operibus ejus. Quæcunque sunt vera, quæcunque pudica, quæcunque justa, agit, et agenda suis committit. Sobrietatem enim et sapientiam. RAB. Qui temperans est, etc., usque ad et dedit illam Jacob puero suo. Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. 10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; 11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:**Admirabilis. Partus Virginis omnibus fuit admirandus, quia in resurrectionem et ruinam multorum exstitit, qui stat in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, ipsum gentes deprecabuntur. 12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. 13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ: 15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. 16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.††Intrans in domum. RAB. Post prædicationem, post operis laborem, quibus auditoribus sancti solatium præbent, ad se redeuntes divinæ contemplationi vacant, ubi supernæ dulcedinis quietem inveniunt. ID. ex Greg. Corporales deliciæ, etc., usque ad unde David: Gustate et videte quoniam suavis Psal. 33., etc. ORIG. Qui aperit os mutum, etc., usque ad justitia autem quod distributor et judex meritorum sit. 17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, 18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. 19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.‡‡Puer autem, etc. RAB. Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam, et ut recte judicaret populum, et discerneret inter bonum et malum: factus est ergo sapientissimus, et videtur sortitus animam bonam, qui habuit cor sapiens et intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur: 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.§§Veni ad corpus incoinquinatum, etc., cum mulierem alienigenam amaverit, et idola ædificaverit? Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus est, et fide Salvatoris imbutus, pueritiam indolis suæ bonæ, et simplicis innocentiæ perceperit, et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum: unde sequitur: Et cum essem magis bonus, etc. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hujus membra facti sunt imitantes eum. 21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:]

*8:1 Attingit a fine. Id est a principio mundi usque ad adventum Christi, mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit, et ab incarnatione Verbi usque ad finem mundi suavitatem Evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem fortiter pertingit, quia ubique perfecte agit: finis enim perfectionem significat.

8:3 Glorificat contubernium, id est, repræsentat generositatem illius, scilicet Patris, qui est ei coæternus et coomnipotens, vel partim de temporali nativitate, partim de æterna potest legi. Habet contubernium Dei. Id est, humanitatem, in qua habitat Deus, qui est sapientia Patris. Vel glorificat generositatem illius, id est Dei Patris, id est, ejusdem essentiæ est cum Patre ab æterno genita, nata in tempore de matre.

8:4 Doctrix enim est disciplinæ. De plenitudine ejus omnes accepimus: per quem gratia et veritas facta est, id est revelata. Deum nemo vidit unquam, sed Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit Joan. 1..

§8:7 Et labores hujus. Nihil enim desidiosum in operibus ejus. Quæcunque sunt vera, quæcunque pudica, quæcunque justa, agit, et agenda suis committit. Sobrietatem enim et sapientiam. RAB. Qui temperans est, etc., usque ad et dedit illam Jacob puero suo.

**8:11 Admirabilis. Partus Virginis omnibus fuit admirandus, quia in resurrectionem et ruinam multorum exstitit, qui stat in signum populorum, super quem continebunt reges os suum, ipsum gentes deprecabuntur.

††8:16 Intrans in domum. RAB. Post prædicationem, post operis laborem, quibus auditoribus sancti solatium præbent, ad se redeuntes divinæ contemplationi vacant, ubi supernæ dulcedinis quietem inveniunt. ID. ex Greg. Corporales deliciæ, etc., usque ad unde David: Gustate et videte quoniam suavis Psal. 33., etc. ORIG. Qui aperit os mutum, etc., usque ad justitia autem quod distributor et judex meritorum sit.

‡‡8:19 Puer autem, etc. RAB. Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam, et ut recte judicaret populum, et discerneret inter bonum et malum: factus est ergo sapientissimus, et videtur sortitus animam bonam, qui habuit cor sapiens et intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur:

§§8:20 Veni ad corpus incoinquinatum, etc., cum mulierem alienigenam amaverit, et idola ædificaverit? Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus est, et fide Salvatoris imbutus, pueritiam indolis suæ bonæ, et simplicis innocentiæ perceperit, et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum: unde sequitur: Et cum essem magis bonus, etc. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Hujus membra facti sunt imitantes eum.