9
1 [Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, 3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet: 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: 5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. 6 Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. 7 Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum:*Tu autem elegisti, etc. RAB. David, quia vir, etc., usque ad virtus et sapientia Dei, et imago Dei invisibilis. 8 et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare: similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. 9 Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. 10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te: 11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. 12 Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei. 13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?†Quis enim hominum. Admiratur excellentiam Dei. Quasi: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Rom. 11. Et, Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Isa. 40. 14 Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ; 15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt, quis investigabit? 17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,‡Sensum autem. Nemo scit quæ fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis, et nemo novit quæ sunt Dei nisi Spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur, etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum. 18 et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines? 19 Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.]
*9:7 Tu autem elegisti, etc. RAB. David, quia vir, etc., usque ad virtus et sapientia Dei, et imago Dei invisibilis.
†9:13 Quis enim hominum. Admiratur excellentiam Dei. Quasi: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Rom. 11. Et, Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Isa. 40.
‡9:17 Sensum autem. Nemo scit quæ fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis, et nemo novit quæ sunt Dei nisi Spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur, etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum.