18
[Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;*Santis autem tuis. RAB. Isrælitæ in Ægypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit. et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.]Digni quidem, etc. RAB. Merito Ægyptii tenebrarum pœnam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et in adventu Christi completa est. [Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.Absconse enim sacrificabant. RAB. Populus Isræl in Ægypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50.. Et alibi: In me sunt, Deus, vota tua Psal. 55., etc. ID. Memorat Deum percussisse primogenita Ægypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Ægyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: Omnes moriemur Exod. 11.. 10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. 11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. 12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. 13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. 14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, 15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,§Omnipotens sermo tuus. Filius de quo dicitur: In principio erat Verbum Joan. 1., etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinæ virtutis potentiam, hic tunc per angeli ministerium judicia sua fecit in primogenitis Ægyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebræos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium. 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. 17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. 18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. 19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.**Visiones. RAB. Hoc divinæ bonitatis est, quæ peccantes castigat ut abstineant, et pœnitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in æternum punientur. 20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.††Tetigit autem tunc et justos. RAB. Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere. 21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. 22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. 23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. 24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.‡‡In veste enim poderis. RAB. Byssum terræ deputant Hebræi, etc., usque ad in figura pontificali, Christum futurum prænoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2.. 25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens.]

*18:1 Santis autem tuis. RAB. Isrælitæ in Ægypto, etc., usque ad in prosperis et in adversis protegit.

18:4 Digni quidem, etc. RAB. Merito Ægyptii tenebrarum pœnam patiebantur, etc., usque ad cujus mysterii ratio in antiquis patribus figurata, et in adventu Christi completa est.

18:9 Absconse enim sacrificabant. RAB. Populus Isræl in Ægypto jussu Domini Pascha celebravit, etc., usque ad sed in abscondito cordis semper Domino sacrificant, unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50.. Et alibi: In me sunt, Deus, vota tua Psal. 55., etc. ID. Memorat Deum percussisse primogenita Ægypti, ubi nec sicut prius simulaverunt Ægyptii, sed palam cogebant exire populum Dei dicentes: Omnes moriemur Exod. 11..

§18:15 Omnipotens sermo tuus. Filius de quo dicitur: In principio erat Verbum Joan. 1., etc., hic brachium et dextera nominatur: propter effectivam divinæ virtutis potentiam, hic tunc per angeli ministerium judicia sua fecit in primogenitis Ægyptiorum, qui postmodum sanctificavit sibi primogenitos Hebræos. Nunc quoque per aquam baptismi salvat multitudinem credentium, et interficit multitudinem spiritualium hostium.

**18:19 Visiones. RAB. Hoc divinæ bonitatis est, quæ peccantes castigat ut abstineant, et pœnitentiam agant. Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in æternum punientur.

††18:20 Tetigit autem tunc et justos. RAB. Memorat, etc., usque ad per quos interitum possimus evadere.

‡‡18:24 In veste enim poderis. RAB. Byssum terræ deputant Hebræi, etc., usque ad in figura pontificali, Christum futurum prænoscebat, sed quia viderat carne indutum, non Deum sed hominem purum credidit; unde: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..