19
[Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum:*Impiis autem, etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant pœnitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia sua, sentient in pœna quantum valeat Dei justitia. quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio: et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.Videntes tua mirabilia. Sic nos oportet liberatori nostro exsultantes gratias agere dicentes: Benedic, anima mea, Dominum Psal. 103.. Unde Apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite I Thess. 5.. Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. 10 Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.Produxit terra. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat. Juste enim patiebantur. RAB. Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit. 11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis. 12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.] 13 [Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. 14 Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. 15 Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. 16 Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. 17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest.§In se elementa. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiæ temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturæ ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suæ consentaneam. Unde æstimari, etc. RAB. Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suæ tantum conditioni, sed Creatoris deservirent voluntati. 18 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant. 19 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. 20 Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.]**In omnibus enim magnificasti. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis Eccl. 27.. Multæ enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.

*19:1 Impiis autem, etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant pœnitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia sua, sentient in pœna quantum valeat Dei justitia.

19:8 Videntes tua mirabilia. Sic nos oportet liberatori nostro exsultantes gratias agere dicentes: Benedic, anima mea, Dominum Psal. 103.. Unde Apostolus: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite I Thess. 5..

19:10 Produxit terra. Nota quod inimicis Dei terra produxit muscas, et fluvius ranas; cultoribus autem Dei terra dedit fructum, et mare carnis alimentum. Dignum est enim, ut fidelibus suis per opera sua nutrimentum, divina procuret providentia. Inimicis vero condignum tormentum per subditam sibi creaturam inferat. Juste enim patiebantur. RAB. Qui antiquos Dei servos, etc., usque ad viam veritatis non agnoscit, et ostium quod Christus est, non invenit.

§19:17 In se elementa. Sicut in organo diversi soni ad concordiam melodiæ temperamento consentiunt, ita discrepantia elementa servato jure naturæ ad Creatoris voluntatem flectuntur: non enim creaturam sibi condidit contrariam, sed per omnia voluntati suæ consentaneam. Unde æstimari, etc. RAB. Homines enim et jumenta, etc., usque ad ut appareret quod elementa mundi non suæ tantum conditioni, sed Creatoris deservirent voluntati.

**19:20 In omnibus enim magnificasti. Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis Eccl. 27.. Multæ enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.