22
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.* Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.§ Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:** ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.†† 12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.‡‡ 13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.§§ 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.*** 15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:††† 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ?‡‡‡ 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? 21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.§§§ 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,* 24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:§ 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.** 33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. 34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:†† 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:‡‡ 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.§§ 38 Hoc est maximum, et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. 41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, 42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.*** 43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: 44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?††† 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?‡‡‡ 46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.§§§
* 22:2 Simile factum. Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptias. Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthæus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cœna, id est, æterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de præsenti Ecclesia. 22:4 Tauri. Quia prius prophetæ, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, cæteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate præcones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi. 22:5 Alius in villam. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare. § 22:7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit. ** 22:8 Nuptiæ quidem paratæ. Omne sacramentum incarnationis peractum est, nativitas et passio. Ad exitus, etc. Actiones sunt viæ: exitus, defectus actionum: quia plerumque facile convertuntur quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. †† 22:11 Ut videret discumbentes. Id est, videri faciat judicandorum merita, et discernat. Non restitum veste nuptiali. Confutatis autem Pharisæis supponit non omnes qui sunt in Ecclesia, esse dignos regno, ne torpeant sui. ‡‡ 22:12 Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicus, quia ad nuptias invitatus. Quomodo, impudentiæ arguit. §§ 22:13 Ligatis manibus et pedibus. Ligantur pœna qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quæ non extensæ ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra pœnis subjicientur, quæ hic singulis vitiis servierunt. Exteriores, etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis. *** 22:14 Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Repulso uno, in quo omne corpus malorum exprimitur, generalis sententia infertur. Multi autem sunt vocati. Quasi dicat: Et si de uno dixi, de multis est intelligendum. ††† 22:16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant. ‡‡‡ 22:18 Hypocritæ. Quia aliud sunt, et aliud simulant. §§§ 22:21 Reddite ergo. Vel sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam. * 22:23 Sadducæi, etc. Duæ erant hæreses in Judæis. Pharisæorum qui præferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducæi namque justi interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. 22:29 Erratis. Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei. 22:30 In resurrectione. Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent. § 22:31 Non legistis. In Moyse quem recipitis, alioquin posset apertiora de resurrectione testimonia prophetarum dare: sed prophetas Sadducæi non recipiunt. ** 22:32 Deus Abraham, etc. Qui jam mortui erant, quando hæc dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt: Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Per hoc probat æternitatem animarum, et statim infert: Non est Deus mortuorum, etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quæ cum animabus bona vel mala gesserunt. †† 22:34 Silentium. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam. ‡‡ 22:35 Tentans eum. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei. Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum. §§ 22:37 Diliges Dominum Deum tuum. Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati. Hæc tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Ex toto corde. Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur. *** 22:42 De Christo. Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis. ††† 22:44 Dixit. Istud dicere est æqualem sibi filium generare. Domino. Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit. ‡‡‡ 22:45 Quomodo. Repugnantia sunt hæc secundum vestrum intellectum. §§§ 22:46 Et nemo poterat, etc. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere.