23
Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,* dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.§ Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.** 10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. 11 Qui major est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. 13 Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.†† 14 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. 15 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.‡‡ 16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.§§ 17 Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. 19 Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: 22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.*** 23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.††† 24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.‡‡‡ 25 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia !§§§ 26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.* 27 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, 30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! 31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.§ 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?** 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:†† 35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.‡‡ 36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.§§ 37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?*** 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.††† 39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.‡‡‡
* 23:1 Tunc locutus est. Illis confutatis qui dolosi sunt, instruit eos qui idonei sunt, nihilominus hortans eos subjici illis propter sacerdotium et nominis dignitatem: non opera, sed doctrinam considerantes. 23:4 Onera gravia. Legis mandata permistis suis traditionibus, secundum ea suadentes vivere: et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi; unde supra: Venite ad me qui laboratis et onerati estis. 23:5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit. § 23:8 Vos autem. Duplici ratione ab his attendere jubet, ne eorum simulatione seducamur, vel ne æmulatione inflammemur. ** 23:9 Unus est. Qui illuminat hominem, quod non alius homo, sed tantum exercet, docendo non intellectum præstat. Pater vester. Deus dicitur Pater et Magister natura, homo indulgentia. Pater, ut honor ætati deferatur, non ut auctor vitæ habeatur. Magister, ex consortio veri magistri tanquam ejus nuntius: et pro reverentia ejus a quo mittitur, honoratur. †† 23:13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt. ‡‡ 23:15 Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum. §§ 23:16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ. *** 23:22 In cœlo. Per creaturam: ubi non putatis perjurium esse, jurat in cœlo, id est, per subjectam creaturam jurat, et per divinitatem præsidentem creaturæ. ††† 23:23 Væ vobis. Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. Qui decimatis. Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Hæc oportuit. Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit. ‡‡‡ 23:24 Duces cæci. Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt. §§§ 23:25 Væ vobis. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisæos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Qui mundatis. Frustra sanctitatem exterius prætenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cætera spiritualia levia esse. * 23:26 Calicis. Per similitudinem, non quod in calice et paropside sit eorum superstitio. 23:29 Qui ædificatis. Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum. 23:31 Itaque. Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis; dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios non solum carne, sed imitatione iniqua: et patet eos scientes peccare. Id est contra vos loquimini dum patres damnatis: similiter enim facitis. § 23:32 Et vos. Probato quod filii sunt homicidarum, ponit id ad quod tendebat: Et vos implete, quod illis defuit implete, illi prophetas, vos Dominum prophetarum occidite. Non jubet, sed quod facturi sunt ostendit. ** 23:33 Quomodo fugietis. HIER. Sepulcra sanctorum ædificando, an potius corda a malitia mundando. Liberabunt vos sancti, quorum sepulcra ornatis? Non certe. Sancti non sunt amici inimicis Dei: frustra sanctos honorant, qui sanctitatem spernunt. †† 23:34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos. ‡‡ 23:35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat. §§ 23:36 Super generationem. Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa. *** 23:37 Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo. ††† 23:38 Relinquetur. Civitas auxilio Dei nudata suæ ditioni relinquetur, quæ bene derelicta est, cum a Deo derelinquitur. ‡‡‡ 23:39 Benedictus qui venit. Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.