24
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.* Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.§ Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:** consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: hæc autem omnia initia sunt dolorum.†† Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.‡‡ 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.§§ 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.*** 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:††† 16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:‡‡‡ 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.§§§ 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.* 25 Ecce prædixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: 30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. 32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:§ 33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. 34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. 35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.** 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.†† 37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:‡‡ 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,§§ 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.*** 41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.††† 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.‡‡‡ 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.§§§ 44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?* 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: 49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:§ 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.**
* 24:2 Non relinquetur hic lapis super lapidem. Mystice. Recedente Domino de templo omnia legis ædificia et compositio mandatorum ista destructa est, ut nihil possit a Judæis impleri. Divinitus autem provisum est, ut crescente Evangelii gratia templum illud cum suis cæremoniis tolleretur, ne quis infirmus in fide illis stantibus Judaismi occasionem haberet. Idem qui comminatus est verbo, ostendit signo, dum egreditur ab illis facta comminatione. 24:3 Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit? 24:4 Videte. Cum hæc fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Præmunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota hæc venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quæ fient in consummatione sæculi, et loquitur ita de uno quasi de alio. § 24:5 multi. Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui præter alia falsa dicerent instare diem Domini. ** 24:6 Audituri. Hæc in Judæa a passione Domini abundaverunt: quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant admonentur, quia non statim finis, sed post quadraginta duos annos. †† 24:8 Hæc autem. Hæc autem omnia sunt initia, non consummatio quasi præconia Antichristi, vel excidii urbis. Hæc partim ad eversionem Judæorum, partim ad diem judicii pertinent, quia ita apostoli interrogaverunt de utroque. ‡‡ 24:9 Tunc tradent. Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt. §§ 24:11 Et multi pseudoprophetæ. Quidam hoc ad eversionem Judæorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de hæreticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quæ ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo. *** 24:14 Et prædicabitur. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos. ††† 24:15 Abominationem, etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Cæsaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quæ in ipso sanctorum loco longo tempore stetit. ‡‡‡ 24:16 Tunc qui in Judæa. Hæc ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judæorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippæ qui parebat Romanis. §§§ 24:22 Et nisi. Quæ ergo spes electis, nisi gratia Dei, quæ dat patientiam piis, ut citius demat potentiam impiis? Quanto enim erit hæc tribulatio gravior, tanto erit brevitate moderatior. Vel dierum nomine, ipsa mala significantur. Breviati fuissent. Non mensura, sed numero, ne mora temporum fides concutiatur credentium. Erunt enim hæc mala tribus annis, et dimidio tantum. Ecce hic Christus. Habet unaquæque hæresis, vel certas mundi partes, unde dicitur: Ecce hic et ecce illic. Vel in occultis aut in obscuris conventiculis curiositatem hominum decipit, unde dicitur: Ecce in cubilibus, ecce in deserto. Multi erunt qui non credent Christum esse communem salutem omnium, sed quorumdam, unde dicitur: hic aut illic. * 24:24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi. 24:26 Ecce in deserto. Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora præcepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, in penetralibus. Nolite credere, quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat. 24:31 A summis cœlorum. Ne quis putaret a quatuor plagis terræ, et non a cunctis finibus ejus, simul et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subditur: A summo terræ usque ad summum cœli, id est, ab extremis terræ finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus: ubi longe aspicientibus circulus cœli terræ videtur insidere. § 24:32 Ab arbore. Mystice. A populo Isræl, in quo cæcitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba prædicationis exorta fuerint, prope est æstas, quæ exspectatur, id est, æterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Isræl omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est. ** 24:35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit. †† 24:36 De die. Ne forte auditis signis, quærerent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. Nemo scit, etc. In quibusdam codicibus additur, neque Filius. Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: In eo esse absconditos thesauros sapientiæ et scientiæ II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum. ‡‡ 24:37 Sicut autem. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam et fulguri cito omnia transvolanti comparavit et diebus Nœ, vel Loth secundum alium evangelistam æquiparat. §§ 24:38 Comedentes et bibentes, nubentes, etc. Non alimenta et nuptiæ, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terræmotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus I Thess. 5.. *** 24:40 Tunc, etc. Lucas, in illa nocte, id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. Duo erunt. Duæ differentiæ prædictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant. ††† 24:41 Duæ molentes. Duæ differentiæ sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminæ a viris. Duo in lecto. Qui otium eligunt et quietem, quæ significantur nomine lecti, nec sæcularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. Unus assumetur. Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quæ Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam hæc tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Nœ, Daniel et Job, id est rectores ut Nœ, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum hæc tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: Vigilate ergo. In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: Simile est regnum cœlorum decem virginibus. In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: Sicut enim homo peregre proficiscens, etc. ‡‡‡ 24:42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare. §§§ 24:43 Si sciret, etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo. * 24:45 Quis putas est fidelis servus. Tribus similitudinibus, fulguris, furis, et submersionis Pentapolis, terrorem judicii introduxit communiter ad omnes, ut vigilarent et parati essent. Nunc specialiter ad prælatos loquitur qui humiles, prudentes, non appetentes bonum propter lucrum temporale, sed verbo et exemplo et opere debent pascere oves. Quis putas, quasi dicat: Admonendi estis. Nam quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens. Prudens. In futuro sibi providens. Quem constituit. Quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves. 24:46 Beatus ille. Æterna autem beatitudine glorificandus est qui Domino veniente ad judicium repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrans et in cura gregis vigilans. Rarus invenitur fidelis vel prudens, sed qui talis invenitur beatus est. 24:47 Super. Id est, super omnia cœlestis regni gaudia, cæteros, id est, bonos auditores faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. § 24:49 Percutere conservos. Injuriis afficere vel infirmorum conscientias pravo verbo vel exemplo vitiare. Unde Lucas ait servos vel ancillas Luc. 12., quorum quanta infirmior est ætas vel sexus, tanto facilior est ruina. ** 24:51 Cum hypocritis, etc. Cum illis scilicet qui erant in agro et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Qui dicuntur hypocritæ, et in agro, et in mola, id est, qui bona videbantur facere, sed exitus diversæ voluntatis apparuit. Fletus Per similitudinem membrorum magnitudo ostenditur tormentorum.