INCIPIT AD PHILEMONEM
1
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,* et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.§ Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: 10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,** 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,†† 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:‡‡ 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:§§ 16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?*** 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.††† 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: 20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. 21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. 22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.‡‡‡ 23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, 24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. 25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
* 1:1 Argumentum Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum. Paulus vinctus. Non dicit, Apostolus: quod est nomen dignitatis, sed vinctus, quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quæ humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolæ suæ faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiæ vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum. 1:5 Quam habes. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis. 1:6 Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium. § 1:7 Viscera sanctorum. Id est filii sanctorum charissimi, vel, erga te propensus sanctorum affectus quievit in te, scilicet consolante, et refrigeratus est, quia bonum te per omnia invenerunt. ** 1:10 Obsecro te. Magnum est non de humili, sed de sublimi, si se inclinat et obsecrat. Senex. Seni magis ætatis similitudine debet obsequi. †† 1:11 Qui tibi aliquando, etc. CHRYS. Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino. ‡‡ 1:12 Ut mea viscera, etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi. §§ 1:15 Forsitan enim. Ideo dicit forsitan, quia humana sunt dubia, et potuit alia esse causa, quare sic Deus disposuerit. *** 1:16 Maxime mihi. Mihi magistro tuo: frater Onesimus, offenso proprio domino, confugit ad Apostolum ad hoc ut, oblitteratis peccatis, utilis reverteretur, in tantum, ut non solum domino suo æqualis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. Et ne Philemon (quia dominus) contra servum inflaretur, humiliat eum dicens: Fratrem et in carne, quia ex uno Adam omnes, et in Domino per fidem. ††† 1:18 Hoc mihi imputa. Nunc excusationem omnem convellit, cum sibi imputandum esse dicit, si vel læsit, vel debet aliquid. Ita frater ego te fruar in Domino. Id est, gaudebo de te in regno Dei, si feceris quod rogo. Et quid sit illud, subdit: Refice viscera, etc. Confidens in obedientia. Provocat eum sic blandiendo, ut non amplius faciat, quam postulatur ab eo. Solet enim fieri, ut qui de se videt bene sentiri, meliorem se præbeat. ‡‡‡ 1:22 Simul autem. Ut sollicitiorem eum faciat, et ad obediendum promptiorem, venturum se ad illum significat: quia vel hoc potest eum movere ad veniam. Solent enim absentes contemni.