3
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:* neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ. Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ. 10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:§ 11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.** 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.†† 14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
* 3:1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur. 3:3 Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant. 3:4 Benignitas, etc. Per quam dona nobis spiritualia abunde tribuit. § 3:10 Hæreticum hominem. Hæreticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suæ legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum. ** 3:11 Proprio judicio. Se damnat qui errorem laudat, et veritatem vituperat. †† 3:13 Zenam legisperitum. Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga. Apollo. Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, præmittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit. Ut nihil, etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.