8
Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,*Expletis autem viginti, etc., dederat Hiram, etc. RAB. in Paral. ex Hieron. Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt. illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit. civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:Bethoron. RAB. Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem. Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani. Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël, de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. 10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.§Ducenti. Centenarius, qui in computu digitorum, de læva transit in dexteram, vitam significat æternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et æternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri pœnitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilæum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa. Qui erudiebant. Quia ex utroque populo elegit Ecclesiæ rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque æternæ salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo. 11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. 12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,**Holocausta. RAB. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cujusque electi qui seipsum totum, scilicet, carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente charitatis igne succenditur. 13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. 14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei.†† Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret 15 Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum. 16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam. 17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.‡‡In Asiongaber. Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari, ubi classis Josaphat periit. RAB. Classis quam fecit Salomon etc., usque ad per gratiam Spiritus sancti inveniunt, et eum sapientiæ et consilio divina ascribentes tribuunt 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.§§In Ophir. Nomen provinciæ Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiæ quæ vocatur Geria habitasse Josephus refert.

*8:1 Expletis autem viginti, etc., dederat Hiram, etc. RAB. in Paral. ex Hieron. Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt. illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit.

8:5 Bethoron. RAB. Civitas est, ad quam usque Jesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim, etc., usque ad et alius Bethoron inferior datis Levitis in possessionem.

8:6 Et omnes. Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quæ omnes Ecclesiæ monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et lætitiam sibi præparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo cœna culum ejus; Gazer præcisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiæ sicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion Psal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cœtus fidelium suorum gratiæ suæ protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint. In Libano. HIERON. In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas Zach. 11.; vel regiis ædificiis quæ facta erant de lignis Libani.

§8:10 Ducenti. Centenarius, qui in computu digitorum, de læva transit in dexteram, vitam significat æternam. Quinquagenarius vero, peccatorum remissionem, et æternam requiem, et gratiam sancti Spiritus significat: quia in psalmo ejusdem numeri pœnitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur; et per jubilæum requies futura. Per pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa. Qui erudiebant. Quia ex utroque populo elegit Ecclesiæ rectores, qui spirituali gratia illuminati, et plene edocti, remissionem peccatorum, vitamque æternæ salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam, suo docerent exemplo.

**8:12 Holocausta. RAB. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cujusque electi qui seipsum totum, scilicet, carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente charitatis igne succenditur.

††8:14 Secundum convenientiam cujusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret

‡‡8:17 In Asiongaber. Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari, ubi classis Josaphat periit. RAB. Classis quam fecit Salomon etc., usque ad per gratiam Spiritus sancti inveniunt, et eum sapientiæ et consilio divina ascribentes tribuunt

§§8:18 In Ophir. Nomen provinciæ Ophir, ab uno posteriorum Heber vocata, ex cujus stirpe venientes, a fluvio Cophene usque ad regionem Indiæ quæ vocatur Geria habitasse Josephus refert.