*9:1 Regina quoque. RAB. in Paral., tom. 3. Regina austri quæ ab extremis finibus excitata venit audire sapientiam Salomonis Ecclesiam de gentibus ad Christum venturam figurabat: quæ circumamicta varietate in vestitu deaurato, obliviscens populum et domum patris sui, barbara gente, non animo fuit, quia optabat sanctorum fieri concivis, unde: Surget regina austri in judicium cum generatione ista Matth. 12..
†9:3 Quod postquam, etc. Conveniunt hæc Ecclesiæ qua auditis miraculis Christi provocata est ad quærendum eum. Sed postquam ad ipsum venit per baptismum et fidem consideratis Scripturæ testimoniis agnovit divinitatis præsentiam, et parum ei visum est quod ante de eo audierat in comparatione perceptæ gratiæ. Unde et admirando in laudem ejus prorumpit dicens: Beati viri tui, etc.
‡9:12 De lignis. Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiæ, id est, in confirmationem Ecclesiæ, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharæ et lyræ ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quæcunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.
§9:13 Sexcenta. Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius æternæ beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde: Estote perfecti sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandata Matth. 5, 19.. Et post pauca. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, etc., et omnis qui reliquerit domum, etc., centuplum accipiet et vitam æteram possidebit. Omnesque reges Arabiæ. Offerunt Salomoni diversæ gentes et negotiatores et omnes reges Arabiæ et satrapæ terrarum aurum et argentum: quia quæque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectæ fidei munus, puritatem sensus, sacræ confessionis plenitudinem, eloquentiæ nitorem, unde: Reges Tharsis et insulæ munus offerent, etc. Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei Psal. 71..
**9:15 Fecit igitur. Quia patres utriusque Testamenti doctrina et operatione perfecti, quidquid sermone docuerunt, opere probaverunt. Hastas aureas. Hæc est armatura Dei, qua resistimus contra insidias diaboli: hanc habent prædicatores sancti, qui custodiunt domum Dei, et excubant ad ostium ejus, ne subintret hostis antiquus, unde: Lectulum Salomonis ambiunt sexaginta for es Prov. 3..
††9:16 Trecenta quoque. Perfectam fidem significat in sanctæ Trinitatis confessione. Bene custodes domus Dei hastas et scuta aurea portant: quia prædicatores, qui sunt Ecclesiæ custodes, claritate sapientiæ splendentes, verborum jaculis inimicos confodiunt, et scuto fidei ignea tela nequissima exstinguunt. Sex quoque brachiola. In senario bonorum operum perfectio. Sex enim diebus fecit mundum Deus, et senarius est primus perfectus numerus. Bonis vero et perfectis operibus ad cœlum ascenditur. Scabellum aureum. Sanctos virtutum splendore fulgidos, in quibus habitat Deus. Possunt quoque per scabellum notari qui infirmi sunt in corpore Christi, sicut pœnitentes, vel qui novissimi convertentur, juxta finem scilicet mundi, qui tamen sunt aurei igne tribulationum illius temporis excocti et probati. Stantes juxta brachiola: sed et alios duodecim leunculos, etc. Quia sancti Patres quidquid in Evangelio boni fecerunt, non sibi sed Deo deputaverunt, unde: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 113.. Brachiola, etc. in Regum ita: Et duæ manus hinc et inde tenentes sedile III Reg. 10.. Hæc sunt solatia divinæ gratiæ, quæ Ecclesiam provehunt ad regnum cœleste. Vel hoc per binarium designatur, quia in utroque Testamento hoc maxime commendatur, quod non nisi per divinum adjutorium aliquid boni potest perfici. Unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 5..
‡‡9:19 Sex gradus. Quia doctrina et exemplo certant, ne labor insipientium in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter conservet. Non fuit tale solium, etc. Quia de Ecclesia scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus, etc. III Reg. 10. Et: Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas Prov. 31..
§§9:20 Omnia quoque. Animæ sanctorum, quæ voluntati Dei deserviunt, splendore sapientiæ et charitatis nitentes, continent potum aquæ vivæ, quæ fit in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Argentum. Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute, ut in prædicatione Evangelii; non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.
***9:21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis, etc. RAB. Christus apostolos doctores Evangelii, quos de Judæis elegit, cum prædicatoribus de gentibus electis trina confessione, sed una fide in mundum mittit, ut in credentibus afferant sibi aurum sapietiæ, argentum eloquentiæ, et ebur castitatis. Simia autem est animal ingeniosum, et hominis imitatorium, et philosophos significare potest, qui veræ sapientiæ sensus aliquando mutant, et in disciplinis moralis vitæ edisserunt actus. Pavo, qui laudatas ostendit pennas, eos significat qui propter laudes hominum variarum virtutum species ostentant; sed prædicatorum doctrina instructi discunt benefacere intuitu solius Dei, et aptantur æterni regis deliciis.
†††9:25 Quadraginta. Quadragenarius priscæ legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, cœrcita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. In Jerusalem. Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiæ disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis cœlestis aptati præsentiam ejus habere merentur. Unde: Currus Dei decem millibus, etc. Psal. 76. Et alibi: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas Rabac. 3.. Philisthinorum. Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectæ fidei et cultum pietatis ad cœleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Ægypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: Coram illo procident Æthiopes, etc.
‡‡‡9:27 Tantamque. Præbet verus Salomon in Ecclesia copiam argenti quasi tapidum, cum corda gentilium insensibilia, ad veri Dei intellectum quos lapides pro Deo coluerunt, ad meditationem legis, et prædicationem Evangelii convertit. De quibus dicitur: Similes illis fiunt qui faciunt ea, etc. Psal. 113.. Et alibi: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ Matth. 3.. Præbet etiam multitudinem cedrorum quasi sycomororum, quia sterilitatem gentium quæ in altum se erigere non volebant, provexit ad fecunditatem bonorum operum et virtutum. Et cedrorum. Cedrus est imputribilis natura, odore jucunda, aspectu nitida, quæ accensa nitore serpentes fugat et perimit. Reliqua vero. Quæ fecit postquam legem Dei transgressus est, cum alienigenæ uxores usque ad idololatriam eum pertraxerunt: multi quidem ut Salomon bene incipiunt et male desinunt, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.